Passage
Cicero, Philippicae 11.26.p2
lat cicero phi035 perseus lat2
quis igitur is est? aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. decernerem plane, sicut multa ‘consules, alter ambove,’ ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acie respectum haberemus, sed ut ea ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum sustinere. quod si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable