Passage
Cicero, Philippicae 11.5
lat cicero phi035 perseus lat2
nulla suspicione belli —quis enim id putaret?—secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio; complexus summae benevolentiae falsi indices exstiterunt in amore simulato; dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidia et scelere violatae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser. ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit quid esset victis extimescendum. consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. post cervicibus fractis caput abscidit, idque adfixum gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable