LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 11.7

lat cicero phi035 perseus lat2

ponite igitur ante oculos, patres conscripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam: nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret quam quae res esset audisset; furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla, verbera, eculeum, tortorem carnificemque Samiarium: quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. est enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit. maioris omnino est consili providere ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable