LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 12.2

lat cicero phi035 perseus lat2

hi subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, non sine causa videbantur. accessit consul hortator. at qui consul! si prudentiam quaerimus, qui minime falli posset; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedente atque victo; si magnitudinem animi, qui praeferret mortem servituti. vos autem, patres conscripti, non tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallent de imponendis, non accipiendis legibus cogitare. auxerat autem meam quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, lamentari uxorem. hic etiam fautores Antoni quorum in voltu habitant oculi mei tristiores videbam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable