Passage
Cicero, Philippicae 12.23
lat cicero phi035 perseus lat2
nunc, quaeso, attendite num aberret a coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni vii viralis auctoritas? nobiscum nec animo certe est nec corpore. si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. quis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum? dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. possum Cassiam vitare, tenere Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, poterone Ariminum tuto accedere? restat Aurelia. hic quidem etiam praesidia habeo; possessiones enim sunt P. Clodi. tota familia occurret; hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable