Passage
Cicero, Philippicae 12.24
lat cicero phi035 perseus lat2
hisce ego viis me committam qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer, ire non sum ausus? domesticis me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. itaque in urbe maneo, si licebit, manebo. haec mea sedes est, haec vigilia, haec custodia, hoc praesidium stativum. teneant alii castra, gerant res bellicas; occiderint hostem; nam hoc caput est; nos, ut dicimus semperque fecimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. neque vero recuso munus hoc: quamquam populum Romanum video pro me recusare. nemo me minus timidus, nemo tamen cautior. res declarat. vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt. itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunt: me salvum adhuc res publica conservavit sibi. timide hoc dicam; scio enim quidvis homini accidere posse—verum tamen semel circumsessus lectis valentissimorum hominum viribus cecidi sciens ut honestissime possem exsurgere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable