Passage
Cicero, Philippicae 12.25
lat cicero phi035 perseus lat2
possumne igitur satis videri cautus, satis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso commisero? gloriam in morte debent ei qui in re publica versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vituperationem relinquere. quis bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et civis et viri? at sunt qui dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda. quis enim audeat luci, quis in militari via, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? haec neque hoc tempore neque in me valent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable