Passage
Cicero, Philippicae 12.27
lat cicero phi035 perseus lat2
memini conloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibus civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra conlocutus est: quo quidem die memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. quem cum Scato salutasset, ‘quem te appellem?’ inquit. at ille ‘voluntate hospitem, necessitate hostem.’ erat in illo conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iure civitatis leges inter se et condiciones contulerunt. non tenuit omnino conloquium illud fidem: a vi tamen periculoque afuit. possumusne igitur in Antoni latrocinio aeque esse tuti? non possumus; aut, si ceteri possunt, me posse diffido. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable