LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 12.3

lat cicero phi035 perseus lat2

quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio? negat Piso scire se, negat audisse quicquam; negat Calenus rem ullam novam adlatam esse. atque id nunc negant, postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est? decepti, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. quod videbam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxerat aciem animi D. Bruti salus. quod si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. atque hac voce Q.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable