LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 12.7

lat cicero phi035 perseus lat2

quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. optimus est portus paenitenti mutatio consili. quid enim potest, per deos immortalis! rei publicae prodesse nostra legatio? prodesse dico? quid si etiam obfutura est? obfutura? quid si iam nocuit atque obfuit? an vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam ac debilitatam putatis legatione pacis audita? quid municipia censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarserat? an non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. illi, inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable