Passage
Cicero, Philippicae 12.8
lat cicero phi035 perseus lat2
quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? quis est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? ipsa illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. senatum enim secuta non arbitrabitur se graviore odio debere esse in Antonium quam senatum. pudet huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet certe. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable