LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 13.14

lat cicero phi035 perseus lat2

si enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque universae rei publicae esse, non suum. at uti potest pro suo. quid tum? omniane bonis viris quae facere possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis vituperandum quam id facere quod non liceat? licet autem nemini contra patriam ducere exercitum; si quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. tibi enim exercitum, Lepide, tam quam maioribus tuis patria pro se dedit. hoc tu arcebis hostem, finis imperi propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit.

Provenance