LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 13.25

lat cicero phi035 perseus lat2

si enim ille patriae parens, ut tu appellas—ego quid sentiam videro— cur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? ‘id agere ut iure deminutus sit Dolabella?’ turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! ‘et ut venefica haec liberetur obsidione?’ veneficam audes appellare eum virum qui tuis veneficiis remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. recesseris: undique omnes insequentur; manseris: haerebis. nimirum recte veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. ‘Vt quam potentissimus sit Cassius atque Brutus!'

Provenance