Passage
Cicero, Philippicae 13.26
lat cicero phi035 perseus lat2
putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. cur autem nolint potentis esse non modo optimos et nobilissimos viros sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? ‘nimirum eodem modo haec aspicitis ut priora.’ quae tandem? ‘castra Pompei senatum appellatis.’ an vero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evolsus; duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros— nos enim Caesaris beneficia defendimus—praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius, columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis; vii virales Lento, Nucula; tum deliciae atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen inscripsit qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset, reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable