LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 13.27

lat cicero phi035 perseus lat2

sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, unde excesserat legibus. sed hoc ei commune cum pluribus sui similibus. illud tamen non verum in hoc Planco quod proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. fracta sunt et vivit. hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum. est etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis; itaque Caesaris munera arrosit: Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem numquam videramus?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable