Passage
Cicero, Philippicae 13.33
lat cicero phi035 perseus lat2
'securi percussos Petraeum et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.’ non laudavimus quod ne audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. ‘Theopompum, nudum, vi expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis.’ Magnum crimen senatus! de Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? ‘Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.’ nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. ‘milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.’ scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant veterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable