LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 13.34

lat cicero phi035 perseus lat2

O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! sed maximum crimen audite. ‘denique quid non aut probastis aut fecistis quod faciat, si reviviscat'—quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?’ O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati sumus! ‘aut filius eius, si modo possit.’ poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. ‘postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.’ Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. ‘quid? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt.’ nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderint.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable