Passage
Cicero, Philippicae 13.36
lat cicero phi035 perseus lat2
'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. difficile est credere, eosque qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse facturos. vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.’ Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus—ita enim videtur Antonio—sibi parcere idem sentienti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable