Passage
Cicero, Philippicae 13.40
lat cicero phi035 perseus lat2
'quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Caesarem gloriatus est.’ pergit in me maledicta dicere, quasi vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. ego lanista? et quidem non insipiens: deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. ‘Vtri ceciderint,’ scribit ‘lucro nobis futurum.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable