LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 13.41

lat cicero phi035 perseus lat2

O praeclarum lucrum, cum te victore—quod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me ‘deceptos’ ait ‘isdem ornamentis’ Hirtium et Caesarem. quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam:

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable