Passage
Cicero, Philippicae 13.5
lat cicero phi035 perseus lat2
non recordamini, per deos immortalis! quas in eos sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; totius Italiae dilectus excitavistis; conlegam et scelerum socium omnium hostem iudicavistis. cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? at incertus exitus belli. est omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praestare—tantum enim possunt— fortunae culpam non extimescere.