LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 14.18

lat cicero phi035 perseus lat2

quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? aut, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius? ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable