LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 14.27

lat cicero phi035 perseus lat2

quid dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam quae constituta ex veteranis docuit hoc proelio militibus eis qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani carum nomen esse. his viginti cohortibus, nullo equitatu, Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus Antoni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, huic Iovis optimi maximi ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui, ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum paucis fugientem vidit Antonium!

Provenance