Passage
Cicero, Philippicae 14.8
lat cicero phi035 perseus lat2
bellum inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibus—quamquam ruit ipse suis cladibus—pestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum vel, si etiam di oderunt quos oportet, deorum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable