LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.100.p1

lat cicero phi035 perseus lat2

sed ad chirographa redeamus. quae tua fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non ea quae egisse Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista erumpunt, quo auctore proferuntur? si sunt falsa, cur probantur? si vera, cur veneunt? at sic placuerat ut ex Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. quod fuit consilium, quem umquam convocasti, quas Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti?

Provenance