LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.107

lat cicero phi035 perseus lat2

quid ego illas istius minas contumeliasque commemorem quibus invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et Brutos patronos adoptassent? Magno quidem studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum, vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere velit, non modo illorum cliens esse. interea dum tu abes, qui dies ille conlegae tui fuit, cum illud quod venerari solebas bustum in foro evertit? qua re tibi nuntiata, ut constabat inter eos qui una fuerunt concidisti. quid evenerit postea nescio—metum credo valuisse et arma—conlegam quidem de caelo detraxisti effecistique non tu quidem etiam nunc ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable