Passage
Cicero, Philippicae 2.109
lat cicero phi035 perseus lat2
at iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quemquam et potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. qui chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras, ut rem publicam concutere posset, evertit. numerum annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicis et in privatis rebus acta Caesaris rescidit. in publicis nihil est lege gravius; in privatis firmissimum est testamentum. leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit. testamentum inritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est. signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable