Passage
Cicero, Philippicae 2.16
lat cicero phi035 perseus lat2
at etiam ausus es—quid autem est quod tu non audeas?—clivum Capitolinum dicere me consule plenum servorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus consulta fierent, vim adferebam senatui. O miser, sive illa tibi nota non sunt—nihil enim boni nosti—sive sunt, qui apud talis viros tam impudenter loquare! quis enim eques Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius ordinis qui se civem esse meminisset, cum senatus in hoc templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina illorum capere potuerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable