Passage
Cicero, Philippicae 2.18
lat cicero phi035 perseus lat2
qui autem tibi venit in mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli esse educatum? an verebare ne non putaremus natura te potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam disciplina? tam autem eras excors ut tota in oratione tua tecum ipse pugnares, non modo non cohaerentia inter se diceres, sed maxime diiuncta atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. vitricum tuum fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. ita quod proprie meum est laudasti; quod totum est senatus reprehendisti. nam comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit. homo disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit vituperari. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable