LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.19

lat cicero phi035 perseus lat2

iam illud cuius est, non dico audaciae—cupit enim se audacem—sed, quod minime volt, stultitiae, qua vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines conlocati stent? accusa senatum; accusa equestrem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia tantam rerum repugnantiam non vides. nihil profecto sapis. quid est enim dementius quam, cum rei publicae perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable