LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.21

lat cicero phi035 perseus lat2

P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. quidnam homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro inspectante populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? quod quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. at Miloni ne favere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspicaretur. at ego suasi. scilicet is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. at laetatus sum. quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable