Passage
Cicero, Philippicae 2.25
lat cicero phi035 perseus lat2
sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio interfectum. iam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret alienis. quis enim meum in ista societate gloriosissimi facti nomen audivit? cuius autem qui in eo numero fuisset nomen est occultatum? occultatum dico? cuius non statim divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam ut quisquam celari vellet qui fuisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable