Passage
Cicero, Philippicae 2.30
lat cicero phi035 perseus lat2
sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. sic enim dixit: ‘Brutus, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.’ ergo ego sceleratus appellor a te quem tu suspicatum aliquid suspicaris; ille qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur? esto; sit in verbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala. an faces admovendae sunt quae excitent tantae causae indormientem? numquamne intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene sint an vindices libertatis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable