Passage
Cicero, Philippicae 2.33
lat cicero phi035 perseus lat2
non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. tanta enim res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem. quid enim beatius illis quos tu expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos, cum accesserint, non adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur? tu vero ascribe me talem in numerum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable