Passage
Cicero, Philippicae 2.39
lat cicero phi035 perseus lat2
quid vero ille singularis vir ac paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia fuga Paphum persecuti sunt. numquam ab eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. et eius viri nomine me insectari audes cuius me amicum, te sectorem esse fateare? sed omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. ne de iocis quidem respondebo quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable