LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.40.p2

lat cicero phi035 perseus lat2

hereditates mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. sed qui istuc tibi venit in mentem? ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli. quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable