Passage
Cicero, Philippicae 2.41
lat cicero phi035 perseus lat2
et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras. fratris filium praeterit, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidem: te, quem numquam viderat aut certe numquam salutaverat, fecit heredem. velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. ‘nihil scio’ inquies ‘nisi quae praedia habuerit.’ igitur fratrem exheredans te faciebat heredem. in multas praeterea pecunias alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam heres esset, invasit.