Passage
Cicero, Philippicae 2.42.p2
lat cicero phi035 perseus lat2
haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi causa declamitas. at vero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis in te et in tuos dicta dicere. vide autem quid intersit inter te et avum tuum. ille sensim dicebat quod causae prodesset; tu cursim dicis aliena. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable