LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.6

lat cicero phi035 perseus lat2

sed sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? an de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer? at in illa querela misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? quod quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledicto, praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica in domo cotidie susciperes vino lustrisque confectus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable