LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.65

lat cicero phi035 perseus lat2

tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non detestabilem, non omnis tibi deos, non omnis homines et esse inimicos et futuros scias? at quam insolenter statim helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior! in eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. sed, ut est apud poetam nescio quem ‘male parta male dilabuntur.'

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable