Passage
Cicero, Philippicae 2.68
lat cicero phi035 perseus lat2
O audaciam immanem! tu etiam ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere? quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum. an tu illa in vestibulo rostra cum aspexisti, domum tuam te introire putas? fieri non potest. quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua et tuos nosti. nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. necesse est, quamvis sis, ut es, violentus et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe vigilantem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable