Passage
Cicero, Philippicae 2.69
lat cicero phi035 perseus lat2
me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. huius in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinae sunt. etsi iam negat. nolite quaerere; frugi factus est: illam suam suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavis ademit, exegit. quam porro spectatus civis, quam probatus! cuius ex omni vita nihil est honestius quam quod cum mima fecit divortium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable