LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.74

lat cicero phi035 perseus lat2

hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. haerebat nebulo: quo se verteret non habebat. quin his ipsis temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens questus est. proficiscitur in Hispaniam Caesar paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. ne tum quidem sequeris. tam bonus gladiator rudem tam cito? hunc igitur quisquam qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit pertimescat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable