LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.75

lat cicero phi035 perseus lat2

profectus est aliquando tandem in Hispaniam; sed tuto, ut ait, pervenire non potuit. quonam modo igitur Dolabella pervenit? aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut, cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. ter depugnavit Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. omnibus adfuit his pugnis Dolabella; in Hispaniensi etiam volnus accepit. si de meo iudicio quaeris, nollem; sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda constantia. tu vero quid es? Cn. Pompei liberi tum primum patriam repetebant. esto, fuerit haec partium causa communis. repetebant praeterea deos patrios, aras, focos, larem suum familiarem, in quae tu invaseras. haec cum peterent armis ei quorum erant legibus—etsi in rebus iniquissimis quid potest esse aequi?—tamen quem erat aequissimum contra Cn. Pompei liberos pugnare? quem? te sectorem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable