Passage
Cicero, Philippicae 2.77
lat cicero phi035 perseus lat2
at videte levitatem hominis. cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite involuto. ianitor, ‘quis tu?’ ‘A Marco tabellarius.’ confestim ad eam deducitur cuius causa venerat, eique epistulam tradidit. quam cum illa legeret flens—erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum sibi cum illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! quid enim aliud dicam? magis proprie nihil possum dicere. ergo, ut te catamitum, nec opinato cum te ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable