LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.8

lat cicero phi035 perseus lat2

sit hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem videte. quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut mustelae tamen Seio et Tironi Numisio videris? qui cum hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? quo me teste convincas? an chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. qui possis? sunt enim librari manu. iam invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam proferam nihil sapere doceat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable