Passage
Cicero, Philippicae 2.80
lat cicero phi035 perseus lat2
hic autem iratus quae dixit, di boni! primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum—quem negant regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. in quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable