Passage
Cicero, Philippicae 2.81
lat cicero phi035 perseus lat2
quid enim? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? vide ne etiam facilius. nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem. esto: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam. multis ante mensibus in senatu dixit se Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. quisquamne divinare potest quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui servavit non comitiis habitis, sed prius quam habeantur, debet nuntiare. verum implicata inscientia impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable