Passage
Cicero, Philippicae 2.83
lat cicero phi035 perseus lat2
confecto negotio bonus augur—C. Laelium diceres—'Alio die’ inquit. O impudentiam singularem! quid videras, quid senseras, quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti nec hodie dicis. id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum Romanum; augur auguri, consul consuli obnuntiasti. nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable