LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.84.p2

lat cicero phi035 perseus lat2

sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit tanta merces, ubi campus Leontinus appareat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable